PROFESSIO ORTHODOXAE FIDEI
Juxta formam a summis Pontificibus PIO IV et PIO IX Prescriptam
Ego … firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo Fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum Patrem• Omnipotentem; factorem coeli et terrae, visibilium oniuium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei Uuigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialein Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria indicare vivos et mortuos, cujus regni non erit fiala. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filia sin:M adoratur, et conglorificatur, qui loquutus est per Prophetas. Et unam, sanctam,, catholicam et apostolicam, Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.
Apostolicas et ecclesiasticas traditiones reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto, nec eam unquam, nisi iuxta unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor.
Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta novae legis a Jesu Christo, Domino Nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria, scilicet, Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium, illaque gratiam conferre; et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sa¬crilegio reiterari non posse. Receptos quoque et adprobatos Ecclesiae catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Omnia et singula, quae de peccato originali et de justificatione in Sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt , amplector et recipio. Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium Sacrificium pro vivis et defunctis, atque in santissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fièrique conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica Ecclesia transubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter tento Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmiter assero imagines Christi ac Deiparae semper Virginia, nec non aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam, catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco, Romanoque Pontifici beati Petri Apostolorum Principis successori ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo ac juro.
Caetera itero omnia a sacris Canonibus et oecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo, et ab oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de Romani Pontificis Primata et in¬fallibili magisterio, indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et rejectas et anathematizatas ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Hanc veram catho- licam fidem, extra quam nemo salvas esse potest, quam in- praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adjuvante, retinerò et confiteri, atque a meis subditis, seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri et doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum ego idem N… spondeo, voveo ac juro. Sic me Deus adjuvet, et haec sanata Dei evangelia.
JUSIURANDIUM
JUXTA FORMAM A SUMMO PONTIFICE PIO X PRAESCRIPTAM
Ego … firmiter amplector ac ecipio omnia et singula, quae ab inerranti Ecclesiae magisterio definita, adserta ac declarata sunt, praesertim ea doctrinae capita, quae huius temporis erroribus directo adversantur. Ac primum quidem. Deum, rerum omnium principium et finem, naturali rationis lumine per ea que facta sant, hoc est, per visibilia creationis opera, tamquam causam per effectus, certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posso, profiteor. Secundo: externa revelationis argumenta, hoc est facta divina, in primisque miracula et prophetias admitto et agnosco tamquam signa certissima divinitus ortae christianae Religionis, eademque teneo aetatum omnium atque hominum, etiam, huius temporis, intelligentiae esse maxime accommodata. Tergo: Firma pariter fide credo. Ecclesiam, verbi revelati custodem. et magistram, per ipsum verum atque historicum. Christum, quum apud nos degeret, proxime ac directo institutam, eamdemque super. Petrum, apostolicae hierarchiae principem eiusque in aevum successores aedificatam. Quarto: Fidei doctrinam ab, Apostolis per orthodoxos Patres eodem sensu eademque semper sententia ad nos usque transmissam, sincere recipio ; ideoque prorsus reiicio hereticuun commentum evolutionis dogmatum, ab uno in alium sensum transeuntium , diversum ab eo, quem prius habuit Ecclesia; pariterque damno errorem ~nem, quo, divino’ deposito, Christi Sponsae tradito ab eaque fideliter custodiendo, sufficitur phiosophidum inventum, vel creatio humanae conscientiae, hominum conatu sensim efformatae et in posterum indefinito progressu perficiendae. Quinto: certissime teneo ac sincere profiteor; Fidem non esse coecum sensum religionis e latebris subcon- scientiae er umpentem, sub pressione cordis et inflexionis voluntatis moraliter informatae, sed verum assensum intellectus veritati extrinsecus acceptae ex auditu, quo nempe, quae a Deo personali creatore ac domino nostro dieta, testata et revelata sunt, vera esse credimus, propter Dei auctoritatem summe veracis.
Me etiam, qua par est, re verentia, subiicio totoque animo adhaereo damnationibus , declarationibus , praescriptis omnibus, quae in Encyclicis litteris « Pascendi » et in Decreto « Lamentabili » continentur, praesertim circa eamquam historiam. dogmatum vocant. Idem reprobo errorem affirmantium,
propositam ab Ecclesia fidem posse historiae repugnare, et catholica dogmata, -quo sensu nunc intelliguntur, cum verioribus christianae religionis originibus componi non posse. -2 Damno quoque ac reiicio eorum sententiam, qui dicunt christianum hominem eruditiorem induere personam duplicem, aliam credentis, .aliam historici, quasi liceret historico ea retinere quae credentis fidei contra-dicant, aut praemissas adstruere, ex quibus consequatur dogmata esse aut falsa
aut dubia, modo haec directo non denegentur. Reprobo pariter eam Scripturae Sanctae diiudicandae atque interpretandae rationem, quae, Ecclesiae traditione, analogia Fidei, et Apostolicae Sedis normis posthabitis, rationalistarum commentis inhaeret, et criticen textus velut unicam supremamque regulam, haud minus licenter quam temere amplectitur. — Sententiam praeterea illorum reiicio qui tenent, doctori disciplinae historicae theologicae tradendae, aut iis de rebus scribenti. seponendam prius esse opinionem ante conceptam sive de supernaturali origine catholicae traditionis, sive de promissa divinitus ope ad perennem conservationem unius cuiusque revelati veri; deinde scripta Patrum -singulorum interpretanda solis scientiae principiis, sacra qualibet auctoritate seclusa, eaque iudicii libertate, qua profana quaevis monumenta solent inve-stigari. — ln universum denique me alienissimum ab errore profiteor, quo modernistae tenent in sacra traditione nihil inesse divini; aut , quod longe deterius, pantheistico sensu illud admittunt; ita ut nihil iam restet nisi nudum futuri’ et simplex, communibus historiae factis aequandum; hominum nempe sua industria, solertia, ingenio scholam a Christo eiusque apostolis inchoatam per subsequentes aetates continuantium. Proinde fidem Patrum firmissime retineo et ad extremum vitae spiritum retinebo, de charismate veritatis certo, -quod est, fuit eritque semper in episcopatus ab Apostolis successione’); non ut id teneatur quod melius et aptius videri possit secundum suam cuiusque aetatis -culturam, sed ut numquam aliter credatur, nunquam aliter intelligatur abso- luta et immutabilis veritas ab initio per Apostolos praedicata
Haec omnia spondeo me fideliter, integre sincereque servaturum et inviolabiliter custoditurum, nusquam ab iis sive in docendo sive quomodolibet verbis scriptisque deflectendo. Sic spondeo, sia duro, sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia. Seguono altre 3 righe (74) CUR_III
